# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 285

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/285

Hoc enim mox caput, cerebrum, nervos & purissimum illud lymphaticum nervorum fluidum petens capitis torporem gravitatem, somnolentiam & acerbum dolorem, sensuum stuporem, rerum omnium oblivionem, inquietudinem, vigilias ac virium prostrationem inducit. Per fauces ad ventriculum vectum, ciborum fastidium, nauseam, praecordiorum anxietatem, cardialgiam syncopticam, vomendi conatum, nec non vomitum facit. Dein ad membranas medullae spinalis tunicasque arteriarum nerveas delatum, horrorem, pulsum languidum, parvum, contractum, frequentem, quin lipothymiam, producit. Quae quidem omnia statim inter initia sunt ordinaria pestis indicia atque symptomata, tanto vehementiora & celerioris operationis, quo plus venenum pestilentiale aliorum contagiosorum & malignorum morborum miasma virulentia superat. Quae dein sub ipso morbo praesto sunt pathemata gravia Et decursus & multa, nullibi plenius & accratius enarrata, ac in prima morbi. de hoc morbo descriptione, quam vetustissimus Historicus Thucydides, lib. II. de bello Pelopones. de peste Attica dedit. Retinebimus igitur hanc morbi historiam, quam posteaquam dixisset ex Aethiopia in Aegyptum & inde Athenas pervenisse, sic infit: ego vero quod factum est narrabo; & quibus animadversis, si quando rursus incidit, possit aliquis provisum anippiam non ignorare, haec monstrabo, qui tum ipse morbo laboravi, tum alios loborantes vidi. Itaque annus ille, ut in confesso est, inter omnes maxime aliorum morborum immunis fuit; quod si quis alio prius morbo laborasset, Seτ. I. CiS. XII. De febre pestilentiali. in hunc omnes decumbebant. Alios vero ex nulla occusione, sed continuo, quum sani essent, primum capitis calores invadebant vehementes, & oculorum rubores, & inflammationes, atque internae partes & fauces, & linqua sanguinolentae statim erant, spiritus difficilis & foetens exibat. Deinde ex his sternutatio & raucedo succedebant, ac non multo post labor in pectus descendebat cum tussi vehementi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
