# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 297

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/297
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/297

Augent potius calidiora pharmaca anxietates praecordiorum, calorem intendunt, dissolutionem humorum promovent & miasma quoque malignum facile & cum impetu ex ventriculo in sanguinem ac nervosas partes agunt, ut sic multiplici ratione sint detrimentosa. Et haec omnino ita esse, loquuntur passim Medicorum qui pestilentiae interfuerunt scripta, e quibus nominasse sufficit Hildanum, Chald. de Heredia, nec non Thonerum, qui pluribus observationibus confirmat, alexipharmacis calidioribus usos, peste absumtos esse omnes. III. Neque tamen penitus radicum & herbarum sic dictarum Sedacidis alexipharmacarum usus in peste damnandus. Tum enim nonnunta prosunt. nocent, quando miscentur cum iis, quae vim earum commoventem nimis & calefacientem cicurant & quasi ad temperamentum reducunt, uti sunt maxime acida, cum nitro. Sic relatum mihi est, in peste illa, quae anno MDCLXXXII. nostram hanc urbem infestavit, eximie profuisse mixturam ex aquae cardui benedicti & aceti vini quatuor cochlearibus, lapidum cancrorum & theriacae drachma, concinnatam & iterato datam. In peste quoque, quae anno MDLXXVI. totam fere Lombardiam pervagata, multi passim & praecipue Mediolani convaluisse dicuntur, succo ex ruta capraria, cum aceto, aqua cardui benedicti & modico theriacae hausto, corpore postea ad sudorem contecto. Ipse Thonerus observ. pag. 21. testis est; nil profuisse in peste, praeter acetum ther acale, inter initia ad eliciendos sudores exhibitum, eodemque hoc remedio anno MDLXLIII. grassante inter milites febre mali(Hossm. Syst. TIV.) gna, integram gregariorum cohortem fuisse servatam, convalescentibus omnibus, quibus tempestive hoc acetum oblatum, exceptis paucis, qui serius a Chirurgo acceperant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
