# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 298

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/298
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/298

In peste quoque Romana tam egregia praestitisse acetum cum ruta, radice pimpinellae, betonica, allio & baccis juniperi, addito camphorae momento infusum, ut quotquot illo usi fuerunt, quamvis inter infectos degerint, pestem evaserint, fiQuin propter acetum, dem facit Kircherus de peste pag. 375. ceu praecipuum ingrediens, aqua prophylactica Sylvit, in malignis morbis & ipsa peste, magni semper aestimata. Et Gesnerus ob id lib. III. epist. 27. auctor est, ut omnia alexipharmaca ex vino, cui acetum admixtum, praebeantur. Conveniunt autem haec alexipharmaca acidis nupta primo maxime die, ubi resolutione ac sudore opus est. Nisi enim, ex vero asserit Mindererus, intra viginti quatuor horas ab invasione alexiteria exhibeantur, omnia medica praesidia fore irrita. IV. Inter ea vero quae praesentissimae in pestilentiali morbo efficaciae, communi omnium qui de peste scripserunt suffragio, sunt maxime acida & terrea. Fracastorius lib. III. pag. 246. de morb. contag. tam ad praeservationem, quam curationem commendat hoc: recipe sucei acetosellae uncias duas, citri unciam, diascordii Fracastorii drachmam, specierum cordialium scrupulos duos, aceti unciam. Mindererus depest. cap. XV. disertis scribit verbis: nulla est putredo, nulla infectio, nulla humorum depravatio, quae per acida non superetur. Snne, ut liberrime loquar, si mihi vitriolicorum remediorum usus vel interdiceretur, ego ad curationem pestis nunquam, vel certe inermis, accederem. Idem testatur Fonseca de ver. rat. curand. pest. Johannes Crato, inquiens, Augenius de Monte Sancto, Martinus Rulandus & alii in febribus pestilentialibus spiritum vitrioli summopere prodesse testantur. Et ego id testari ingenue possum, me non modo cum sirupis, sed & cum conserva rosarum mixtum, felici cum successu eum exhibuisse. Ex terreis vero & bezoardicis fixioribus singulari virtute pollent antimonium diaphoreticum, bezoardicum minerale, lapides cancrorum, cornu cervi ustum & philosophice praeparatum, succinum, terra sigillata, bolus Armena & cinnabaris. Ex quibus variae concinnari, eademque vel sola, vel acidis nupta, in usum vocari possunt. De quibus tamen omnibus pluribus legendi Antonius Schneeberg in catal. med. simpl. adv. pest.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
