# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 299

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/299
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/299

opera Henrici a Bra edit. Vnzerus lib. II. antid. pestil. nec non Mindererus de pest. cap. XV. Deinde inter remedia in pestilentia conducibilia praeciNec non anae leptica. Vires enim in atroci puum fere locum tuentur anaseptica. hoc morbo, tam propter gravem animi metum & consternationem, quam ob ingentem malignitatem, summopere sunt prostratae. Hinc Medico quam maxime enitendum, ut removeat ex rebus moralibus & non naturalibus omnia, quae easdem offendere possunt & in medicatione fugiat anodyna & valde vaporosa, graveolentia. Ad reficiendas autem vires praestabilis aqua confortans, nostra methodo sic paranda: recipe melissae Turcicae manipulos quatuor, rosarum cum sale contusarum, florum liliorum convallium ana manipulum, corticum citri recentium unciam unam semis, cinnamomi acuti unciam, macis unciam dimidiam, affunde vini Rhenani mensuram, aquae communis mensuras tres & leni igne abstrahe duas cum dimidia mensuras. Potest haec aqua vel cum tantumdem aquae cardui benedicti remixta, veniculum praebere sumendis reliquis medicamentis omnibus, vel sola dari, cum sirupo acetositatis citri & spiritu salis acidulata, Neque minus apprime in pestilentia proficua sunt eme-Item emetica tica. Nam prima & praecipua in medicatione indicatio est, Jam ut venenum susceptum ocyus citius e corpore pellatur. vero miasma contagiosum primo omnium salivali sese immiscet latici, cum hoc ad ventriculum descendit & inde ad sanguinem transfertur. Hinc optimum utique consilium, ut vesumulnenum breyissima, qua subiit via, iterum exturbetur atque cruditates primae regionis, quae deleteriam ejus virtutem mirifice intendunt, per stomachi os everrantur. Sed opus est, ut cito id fiat, simulac quis se infectum & languorem cum cardialgia sentit. Sic subjuncto congruo sudorifero, prima quasi in herba jugulari posse morbum multiplici constat experientia, eodem modo ac cap. X. & XI. in aliis malignis morbis id succedere pluribus docuimus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
