Latin
302.5 to 302.6
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 302.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si autem corruptio sphacelosa adest &latius serpere videtur, prohibendum hoc scarificatione sufficienti &applicatione liquoris, qui potenter inflammationi ac putredini refistit „expertae saepius a me virtutis, parandi, ex unciis quatuor spiritus vini rectificati, drachmis duabus camphorae, drachma croci e tantundem nitri artificialis, quod ex spiritu salis ammoniaei urinoso &spiritu nitri consit, ac a vini spiritu perfecte solvitur. Demum quoad regimen in genere adhuc tenendum, quod, sicuti in omnibus acutis exanthematicis morbis, nimius lecti &conclavis calor omni studio, ceu summopere noxius, vitandus, ita multo magis ipsa in pestilentia. Vicissim vero arcendum etiam frigus, ne tumorum eruptio &difflatio subtilioris venenosae materiae per cutis poros ullo modo intercipiatur. Temperata potius sint omnia, uti jam in antecedentibus passim monuimus iterumque monemus.