# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 302.5-6

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, 302.5 to 302.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/302.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/302.5

Quod si autem corruptio sphacelosa adest & latius serpere videtur, prohibendum hoc scarificatione sufficienti & applicatione liquoris, qui potenter inflammationi ac putredini refistit „ expertae saepius a me virtutis, parandi, ex unciis quatuor spiritus vini rectificati, drachmis duabus camphorae, drachma croci e tantundem nitri artificialis, quod ex spiritu salis ammoniaei urinoso & spiritu nitri consit, ac a vini spiritu perfecte solvitur. Demum quoad regimen in genere adhuc tenendum, quod, sicuti in omnibus acutis exanthematicis morbis, nimius lecti & conclavis calor omni studio, ceu summopere noxius, vitandus, ita multo magis ipsa in pestilentia. Vicissim vero arcendum etiam frigus, ne tumorum eruptio & difflatio subtilioris venenosae materiae per cutis poros ullo modo intercipiatur. Temperata potius sint omnia, uti jam in antecedentibus passim monuimus iterumque monemus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
