Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 304
Unproofread scanNot analysed yet
Demum sicuti in peste nil periculosius, quam si materia expulsa ab externis ad interiora relabitur; sic eadem noxa idemque periculum a retrocessione erysipelatis metuendum. §. III. In eo tamen erysipelacea a pestilentiali febre differt, quod non ex contagio, sive causa externa, sed interna oriatur, nec contagiosa sit &alios sola exhalatione inficiat, nec tam virulenta sit &cum mortis periculo juncta. Inflammatio autem erysipelacea ab aliis his distinguitur, quod tumor in illa depressior, dolor non tam tensivus, color quoque roseus &floridus, qui in his magis fuscus. Neque minus a phlegmone discernendum erysipelas. Nam in hoc inflammatio magis superficialis, in latum diffusa &pressa colorem exuit, materia quoque pauca &tenuis, in illo autem profundior inflammatio, subjectam non modo cutem, sed &pinguedinem &musculos tangens, attactu ob duritiem colorem non deponens, ac fit a stagnante impuro sanguine, propterea facilis in gangraenam est transitus. Ipsum autem erysipelas a Practicis vulgo distinguitur in verum, quod &simplex, ac in nothum, quod &scorbuticum vocant. Simplex facilius obsecundat commodis remediis internis &externis ac tantum in superficie cutis haeret, nothum autem magis est chronicum, ob succorum impuritatem altius radices agit, difficile curatu &facile abit in ulcera mali moris. Subdividunt igitur hoc iterum in illud, quod cum, &quod sine exulceratione est, in exulcerato plus utique periculi metuendum, &aegris, &medicis, &per longum saepe tempus detinet aegre consolidandum. Porro erysipelacea febris quam Beeτ. I. CAP. XIII. De febre crysipelacen. quandoque idiopathica, sive morbus primarius, quandoque Idiopathisymptomatica &morbus secundarius. In anasacra quippe, rum vel symascite, item diuturno ictero, flavo &nigro, accedit haud ra-ptomaticum.