# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 304

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/304

Demum sicuti in peste nil periculosius, quam si materia expulsa ab externis ad interiora relabitur; sic eadem noxa idemque periculum a retrocessione erysipelatis metuendum. §. III. In eo tamen erysipelacea a pestilentiali febre differt, quod non ex contagio, sive causa externa, sed interna oriatur, nec contagiosa sit & alios sola exhalatione inficiat, nec tam virulenta sit & cum mortis periculo juncta. Inflammatio autem erysipelacea ab aliis his distinguitur, quod tumor in illa depressior, dolor non tam tensivus, color quoque roseus & floridus, qui in his magis fuscus. Neque minus a phlegmone discernendum erysipelas. Nam in hoc inflammatio magis superficialis, in latum diffusa & pressa colorem exuit, materia quoque pauca & tenuis, in illo autem profundior inflammatio, subjectam non modo cutem, sed & pinguedinem & musculos tangens, attactu ob duritiem colorem non deponens, ac fit a stagnante impuro sanguine, propterea facilis in gangraenam est transitus. Ipsum autem erysipelas a Practicis vulgo distinguitur in verum, quod & simplex, ac in nothum, quod & scorbuticum vocant. Simplex facilius obsecundat commodis remediis internis & externis ac tantum in superficie cutis haeret, nothum autem magis est chronicum, ob succorum impuritatem altius radices agit, difficile curatu & facile abit in ulcera mali moris. Subdividunt igitur hoc iterum in illud, quod cum, & quod sine exulceratione est, in exulcerato plus utique periculi metuendum, & aegris, & medicis, & per longum saepe tempus detinet aegre consolidandum. Porro erysipelacea febris quam Beeτ. I. CAP. XIII. De febre crysipelacen. quandoque idiopathica, sive morbus primarius, quandoque Idiopathisymptomatica & morbus secundarius. In anasacra quippe, rum vel symascite, item diuturno ictero, flavo & nigro, accedit haud ra-ptomaticum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
