# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 305

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/305
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/305

ro symptomatice erysipelas & eito aegrum jugulat. Saepe etiam complicatur vulneribus partium nervosarum praesertim eranii ejusque membranarum, item fracturis ossium, ac tum quoque in ancipiti versatur aeger. Deinceps non in omnibus unius semper ejusdemque inDiffert radolis est erysipelas, ac vehementiae. Etenim in quibusdam, tione corpojuvenibus maxime, materia nec adeo virulenta, nec adeo mulrum. ta, levius facit atque benignius, quod neque glandulas occupat, neque febrem intensam movet, sed secundo mox die prodit, cum rubore, tumore ac dolore in pedibus, & sub perspiratione debita, vel leni remedio domestico, promte discutitur. Contra ea in cacochymicis, senibus & impuris corporibus, ubi materia, & copiosior, & deterior, systema nervorum & vasorum gravius exagitatur, febris est acrior, dolores & inquietudines acerbiores, ac nisi exquilita medicatione excipiatur, diu affligit & aegrius cedit. Differt quoque erysipartium. pelas ratione partium quibus incumbit & variis distinctis stipatur symptomatibus. In pedibus nitorem inducit tibiis, quin, si gravius, cum dolore ad crura usque propagatur & levi attactu exacerbatur. Faciem si occupat, intumescit haec successive, rufescit, interspersis copiosis aqueis vesiculis, oculi a tumore clauduntur, spiritus difficulter trahitur, nares & fauces aridae valde sunt & siccae & torpor plerumque ac sopor conjunctus est, quin ob propinquitatem cerebri metuendum, ne in phrenitidem, vel lethargum degeneret lethalem. Mammas ubi erysipelas tangit, intumescunt, indurescunt, saepè lapidis instar, cum exquisito dolore & facile sequitur suppuratio. Sub axillis ibique positis glandulis, acerbissimo stipatur dolore & plerumque in abscessum desinit. Vmbilicalem regionem in infantibus frequentius infestat ac inde per abdomen spar(Hoffnt. Syst. T. IV. ) spargitur, cum gravibus pathematibus, funesto utplurimum eventu. Ex peculiaribus erysipelatis generibus est illud nostro tempore paucis cognitum & a Veteribus quoque parum notatum, quod Plinius vocat zoster, nostri zonam. Gravioribus hoc prodit symptomatibus & supra umbilicum medium corpus ambit instar cinguli, ex praecordiali regione per dorsi tractum, latitudine utplurimum aliquot digitorum transversorum, cum intensissimo ardore insidentibus pustulis acribus, instar ignis urentibus. Sed perniciosum est ac interdum necat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
