# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 307

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/307

prae reliquis temperamento sanguinei & sanguineo-cholerici, plethorici, juvenes, viri, nec non feminae gravidae, in quibus tamen benignioris esse solet naturae. Sed in scorbuticis, senibus & cacochymicis, item feminis, suppressione, vel emansione, aut retentione mensium laborantibus, deteriorem obtinet genium. Crebrius etiam & facili ex causa eidem obnoxii, qui a parentibus eodem affecti prognati, & qui semel passi, saepius postea ipsius experiuntur insultum, praesertim si senes & scorbutici. Ego quidem anniversaria, aequinoctialia, quin singulis mensibus redeuntia erysipelata notavi. Sed de his, in senibus maxime & cacochymicis, verum etiam deprehendi Hippocrates in aphor. effatum: quod qui saepe erysipelate corripiuntur, tandem eo moriantur. Quae autem hanc intus delitescentem erysipelatis mate-Causa procarialem caussam evolvere & in actum deducere possunt, ex re- tarcticae. bus non naturalibus sunt multa. Inter haec primum ac praecipuum locum sibi vindicant animi affectus vehementes, ira praesertim ac terror, & consignavit inter alia Fallopius exemplum seminae, quae, quotiescunque irata, erysipelas nasi incurrit, potu aquae hordei facile discutiendum. Excludit dein erysipelas aër nimis calidus & intensior solis ardor, nec non vicissim subita & vehemens corporis, vel pedum refrigeratio. Idem facit cibus calidus, potus exaestuans, crebra ebrietas, nec non balneum fervidius. Inprimis vero ad exclusionem hujus mali faciunt evacuationes languinis tam artificiales, per scarificationes & venaesectiones, omissae, quam spontaneae per nares, Qq 2 ed b nares, uterum & sedis venas, interceptae. Speciatim capitis crysipelas frequentius accidit his, qui diu noctuque in aëre humido & pluvioso degunt, item senibus. In mammis solenne est puerperis, praesertim lactantibus, post gravem terrorem, tumque illico sistitur lactis effluxus, mammae durae fiunt & a lacte coagulato tumescunt. Eventus boInterim erysipelas, si cito & sine adeo vehementi comnus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
