Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 309
Unproofread scanNot analysed yet
Observavi quoque, repulso Q ipsa camphora cum minio &bolo cruris erysipelate, excepisse febrem intensam, stomachi dolorem intolerandum respirationem mire laboriosam, vomitum biliosum, virium languorem appetitusque prostrationem, nec prius conquievisse haec pathemata, quam Vvis antispasmodicis leniterque diaphoreticis &recato ad onam sedem per vesicatorium erysipelate. De capitis erysipelate repellentibus, frigidis, adstringentibus. vel etiam nimis spirituosis, nec non camphoratis linimentis tractato; compertum habeo, quod induxerit vertiginem, affectus soporosos, anginam, phrenitidem, linguae paralysin, quae mala senioribus &scorbuticis haud raro fuerunt funesta. Neque minus frigida, saturnina, oleosa, linimenta spirituosa, largiter camphorata, exterius admota, malum erysipelatis eventum procurant ac ut in ulcera mali moris, gangraenam &sphacelum degeneret faciunt, uti pluribus Hildanus Cent. I. obs. 82. Moinichen off. II. pag. 245. item Timaeus a Güldenklee lib. VI. cas. XXXIII. testantur.