# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 309

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/309

Observavi quoque, repulso Q ipsa camphora cum minio & bolo cruris erysipelate, excepisse febrem intensam, stomachi dolorem intolerandum respirationem mire laboriosam, vomitum biliosum, virium languorem appetitusque prostrationem, nec prius conquievisse haec pathemata, quam Vvis antispasmodicis leniterque diaphoreticis & recato ad onam sedem per vesicatorium erysipelate. De capitis erysipelate repellentibus, frigidis, adstringentibus. vel etiam nimis spirituosis, nec non camphoratis linimentis tractato; compertum habeo, quod induxerit vertiginem, affectus soporosos, anginam, phrenitidem, linguae paralysin, quae mala senioribus & scorbuticis haud raro fuerunt funesta. Neque minus frigida, saturnina, oleosa, linimenta spirituosa, largiter camphorata, exterius admota, malum erysipelatis eventum procurant ac ut in ulcera mali moris, gangraenam & sphacelum degeneret faciunt, uti pluribus Hildanus Cent. I. obs. 82. Moinichen off. II. pag. 245. item Timaeus a Güldenklee lib. VI. cas. XXXIII. testantur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
