# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 313

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, PRACTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/313

In erysipelate scorbutico, quod diu detinet, in usum vocanda sanguinem depurantia & leniter laxantia; cum diaphoreticis, ita quidem, ut per aliquot dies alvina regio expurgetur, dein per aliquot tempus subjungantur diuretica ac diaphoretica, idque alternatim aliquoties repetatur, simulque pro potu ordinario decoctum temperans ex lignis & radicibus mucilaginosis, cum amaris, praesertim cum radice cichorei, taraxaci & passulis, bibatur. VII. Quod saepe recurrit erysipelas, non sine periculo est Recidinans Hinc eo annitendum Medico, ut corpus ab hoc malo vindi-quibus arcet. Ad quod obtinendum ego quidem nihil efficacius de-cendum. prehendi, quam debitum, sub congruo regimine & victu, praeparato prius, sive per laxantia, sive sanguinis missionem, corpore, institutum aquarum mineralium usum, eoque nomine prae reliquis laudem merentur, acidulae Egranae, thermae Emsenses; nec non Carolinae mitiores. His autem deficientibus, venaesectio, vere & autumno praesertim, purgationes per epicrasin & ea quae sanguini repurgando serviunt, cum exacto in vita victuque moderamine, operam locant commodissimam.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
