Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 314
Unproofread scanNot analysed yet
At quum ex improviso ira corriperetur, die post denuo ipsum incessit horror, intensus per totum corpus ardor, ac obortus in genu sinistro infra flexuram tumor, nulla arte discutiendus. Adfuit simul febris, vigilia perpetua &inappetentia, aeger ob tumoris molem ac dolorem nec pedem extendere, nec eo in latere decumbere poterat. Tandem successit suppuratio, sed generatus in femore abscessus, qui ingentem puris copiam ex cavo quod sibi in musculis suprapositis fecerat, fudit, aegro interim penitus contabescente. Nihilominus tamen injectionibus, variis emplastris, externe &interne congruis sanguinem depurantibus adhibitis, aeger sanitati restitutus. Epicrisis. Cachecticis corporibus frequens malum est erysipelas, neque in his tam facile discutitur ac in sanguineis &cholericis. Ob profundiorem enim &firmiorem tubulorum obstructionem serique viscositatem, vel in abscessum, vel si incautius constringentibus, frigidis &quae tonum partium destruunt tractatur, in sphacelum degenerat. Terror autem vehemens ad interiora, cor nempe &pulmones, pellit sanguinem, eodemque inde postea iterum repulso, febris suscitatur, viscidi humores cum impetu minimis tubulis impacti haerent &inflammationem faciunt, idque facile accidit in pedibus, per quos sanguinis circulus jam tum difficillimus. In hoc quidem erysipelas gravioribus stipatum fuit symptomatibus, ob partes quas occupavit valde nervosas ac tendinosas, quarum irritatio &molesta affectio, ut semper cum exquisitiori doloris sensu juncta, ita febrem, anxietatem, inquietudinem aliaque peperit utique In his igitur partibus summa semper in usu topicorum cautione opus est, nec nimis calida, nec acriora, nec spirituosa aut emplastra admovenda; sed potius demulcentia cum diaphoreticis ac nervinis, quo impediatur suppuratio, ex qua uicera difficulter sanabilia emergunt. OBSERVVTIO. II.