# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 32

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/32

Multo minus vero cephalica & nervina, ut balsamum nostrum vitae, quod alias in doloribus capitis egregii usus, porrigenda sunt. §. XVI. In paroxysmo potus calidus, ut herbae thec, fabarum coffee, non confert, quia humores acres, biliosos, plus iusto in sanguinem agit & aestum, nec non anxietates, mirifice auget; sed potius concedenda potio temperate calida, aut tepida. Recte enim Hippocrates lib. III. de morb. praecipit: tertianis potus calidus non confert, sed frigidus. Extra paroxysmum autem calidae eiusmodi potiones commode inveniunt locum, praesertim quando excretio alvina libera est. §. XVII. Quando febris per specifica depulsa, non omittenda penitus sunt sanitatis praesidia sed vitanda sedulo corporis refrigeratio, in appetitu moderamen servandum & aliquandiu tam pilularum balsamicarum, quam elixirii stomachici usui insistendum, uti tiam superius in sexta pluribus monuimus indicatione. XIIX. Quod si vero contigerit, ut ob ingestum largius frigidum potum, vel data praepostere adstringentia, tumores succedant oedematosi, neutiquam in usum vocanda acriora purgantia, martialia, aut salia volatilia, sed omnis medicatio salibus abstersivis, pilulis balsamicis & temperato lignorum decoSaer. J. Cae. I. De febre tertiana.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
