Latin
OBSERVATIO. V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 320
Unproofread scanNot analysed yet
Inde quidem symptomata remiserunt, excepto exquisito ardente dolore, qui tantus erat, ut nec somnum capere, nec locum affectum conMedici quorum consilio utebatur, quid tingere posset. hoc rei, nesciebant, &purpurae peculiare genus, aut scorbuticum quoddam exanthema esse volebant, ego vero illico cognovi pejorem erysipelatis speciem, &interne diaphoretica temperata &externe in fine oleum ovorum adhibui, quibus aliquandiu usurpatis, intra quatuordecim dies, dolor confissa &quievit, pustulae aruerunt, cuticula aspera facta, desquammata, Epicrisis. Est hic affectus ex rarioribus, paucis visus, plurimis incognitus, Solus fere ex veteribus est Plinius, qui ejusdem sub nomine zoster meminit. Quam periculosus autem sit binis exemplis confirmat Ioannes Langius epist. pag. 110. uno Marchionis Georgii in Onelspachio, qui eodem ex ulcere cruris a Chirurgo intempestive consolidato iteriit, altero Comitis Palatini Otthenrici, qui a lumbis ad genua usque hoc exanthemate circumdatus, febre simul ad delirium usque aestuans, incisa tamen utriusque pedis vena adhibitisque quae febrem restinguerunt, a morte adhuc vindicatus. Idem etiam cum hoc esse videtur affectus, quem Tulpius lib. III. cap. XL. IV. observ. mednal. sub nomine exedentis praecordiorum herperis describit, in viro pleni habitus &calidi jecinoris, qui vehementer circa praecordia doluit, cum acri pruritu, insigni dolore &frequentibus pustularum conglomeratarum circulis, primum rubris, mox albicantibus &comparente in qualibet earum crusta nigra, qua convenienti litu separata, quaelibet degeneravit in humidum ulcusculum, cum acri dolore, sudore effuso &interdum tam impetuoso virulentae materiae raptu ad interiora, ut animus non secus aliquoties deficeret, ac si ipsum occupasset contragiosa aliqua pestilentia