# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 323

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/323

Ex illis sunt, quando omnes fere sensu & motu mstructae corporis partes, maximeque nervoso membranaceae, leviori inflammatione affectae, quod accidit in synochis, Hae vero sunt, quando uni tantum certae parti infident, a qua etiam in scholis Medicorum variam sortiuntur denominationem, adeo, ut si meninges tangat inflammatio, febris audiat phrenetica; si fauces, anginodea; si pleuram, pleuritica; si pulmones, peripnevmonica; si ventriculum, stomachica; si duodenum & biliarios ductus, ardens & biliosa; si ileon, iliaca; si renes, nephritica; si mesenterium, mesenterica; si vesicam vesicalis; si uterum, uterina; si intestinum rectum, haemorrhoidaria. Deinceps interfebres inflammatorias aliae sunt idiopathicae primarium morbum efficientes, aliae symptomaticae, sive secundariae, quae sequuntur alium morbum, sed pessimo plerumque & lethali eventu, uti maxime de febribus continuis constat, qui utplurimum inflammatione in sphacelum abeunte necant. Iam de singulis sseorsim. III. Synocha igitur, sive sanguinea febris, est acuta, continua, suscitata a sanguine in partibus maxime nervoso-membranosis nimium congesto, qui, nisi opportune naturae & artis beneficio discutiatur, inflammationem inducit lethalem. §.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
