# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 328

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/328
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/328

Quo igitur vasa interiora in visceribus, corde maxime & pulmonibus, a nimium congesto & stagnante sanguine liberantur, vena tempestive pertundenda & sanguis emittendus sufficienti quantitate. Quod quo pacto sit faciendum dicetur in cautelis. Deinceps ut impetuosus ille sanguinis succorumque orgasmus, vasorum, quam facit, distensione nervosas partes irritans ad contractionem, sedetur, ex usu sunt aquea, diluentia, acida, item nitrosa. Et certe si in ullo morbo, sane synocha, quam maxime conducit frigidae potus aliaque refrigerantia, ex aceto succisque fructuum acidulorum, citri, liCommendarunt haec communi suffragio monum, ribium. veteres, cui accedunt recentiores omnes. Ego quidem expertae virtutis hanc habeo potionem: recipe aquae fontanae mensuram, aquae rosarum, sacchari albi ana unciam, succi citri tantundem, vel loco hujus spiritus vitrioli guttas XX. Riverius in prax. cap. de Synoch. pag. 37. laudat pulverem; ex sacchari unciis quatuor, salis prunellae uncia, eundemque in sufficienti quantitate aquae assumere, cui, si sitis imperisius urget, spiritum vitrioli instillare, suadet. Nobilis etiam demulcente & refrigerante virtute gelatina liquidior cornu cervi, cum saccharo, succo citri & aqua rosarum confecta. Potissimum tamen prosunt loco potus ordinarii usurpanda, serum lactis ex lacte cocto cum succo citri coactum, vel nostra methodo dulce, & cum succo citri, aut spiritu vitrioli acidulatum,, item ptisanae ex hordeo, rasura cornu cervi, scorzonera cum succo & corticibus citri, nec non cerevisiae leviores, imbutae tinctura violarum, rosarum, papaveris rhoeados, parata cum aqua acetosellae, spiritu vitrioli acuata, vel instar onnium clysso antimonii sulphurato, de cujus praestabili virtute ita sentit Baglivus opp. ltb. I. pag. 50. non possum non, inquiens, laudare eximias vires clyssi antimonis, cujus subSCcr. H. CAP. I. De febre synocha. subacida virtute febres multae ex aeris mutatione productae aliaeque ardentiores, tanquam in ovo suffocantur. Haec acida quoque magnopere conducunt in synocha sic dicta putrida, seu maligna, quia omnium efficacissime putredini resistunt, quae non ab acido, sed alcalico volatili fovetur, quod acida destruunt. III. Quae liberiorem sanguinis ad superficiem corporis mo- Diaphoresis tum procurant, sunt utique blanda diaphoretica, pulveres sci- secundanda. licet vel bexoardici temperati, vel absorbentes, nonnunquam soli, nonnunquam cum nitro, aut succo citri, assumendi. Idem faciunt infusa theiformia, ex herba veronicae, scordii, aut cardui benedicti, cum semine foeniculi, quae inprimis quando quarto die morbus critico sudore solvitur, pulsusque quietior cum somno redit, ad secundandam hanc salutarem excretionem, proficiunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
