Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 331
Unproofread scanNot analysed yet
His enim, tactis jam levi inflammatione visceribus, ex facili inflammatio inducitur funesta. Quin observavi, febre hac sanguinea laborantes, neque ferre posse pilulas alias benignas, quas aloë, vel extractum ellebori ingreditur, uti sunt Beccherianae, aloephanginae, marocostinae &id genus plures. IV. Ex iis quae vitanda, sunt maxime omnia calida &spiritu Vitandae caosa, vinum, potus etiam nimis calidi largi, ut infusum thee lida &aninec non regimen aestuosum, ratione iecti &conclavis mi affectus. quae omnia sanguinem magis exaestuant, acerbiora symptomata febremque diuturniorem reddunt. Neque etiam synocha putrida, sive maligna ferre potest essentias alexipharmacas, aut tincturam bezoardicam. Cavendum quoque a multitudine &varietate remediorum, quae nunquam utilis, sed semper damnosa est, tanto magis, ubi partes nervosae sensus exquisiInprimis autem fugiendi sedulo tioris, leviter inflammatae, omnes animi affectus, ira praesertim ac terror, quibus inflammatoria iam in intestinis praesens congestio, ingravescit &inflammatio perfecta, quin sphacelatio, experientia teste inducitur. Ceterum de morbi decursu atque eventu haec adhuc Somnolentia monenda. Vidi ego in hac febre saepius in juvenili aetate ac &delirium temperamento sanguineo perpetuam somnolentiam, quae ta- non men sine periculo fuit, admoto plantis pedum aceto, cum sale ammoniaco &baccis juniperi, discussa. Delirium etiam frequenter vidi diuturnum, post neglectam in principio venaesectioctionem, sed quando decimo quarto die sedimentum posuit urina, discessit demum &hoc sine damno. Neque enim unrquam firma salutis spes, nisi coctio in urina compareat. Sed quando ex praepostera medicatione, sanguinis missione neglecta, datis calidioribus &alvo diutius occlusa, febri huic sanguineae, ille acutorum frequens nostro tempore socius, purpura, praesertim alba. accessit, pessimo id accidit omine. Neque minus pessimum &plerumque mortiferum est indicium, quando alvus diu cohibita, sponte miram quantitatem, faecum biliosarum &corruptarum, simul &semel, junctis tormiHoc enim sphaceli intestinorum signum nibus, profundit. cadaveribus habeo compertum esse, ex defunctorum