# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 333

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/333

Quarto die accessit forte ex amicis nonnei o, qui aegro imprudenter dixit: apparere ex omnibus ipsum moriturum, praeparet igitur se ad discessum. Flis adolescens vitae amantissimus, mirum exterritus, virium illico animi & corporis ingentem expertus est lapsum, & frustra usurpatis omnibus, quae in priori morbo fuerant utilissima, septimo die vitam posuit. Epicrisis. Nihil ad ingenerandam exuberantem sanguinis copiam valentius dulcibus, bellariis, cum saccharo & ovis frixis, vinoque Hungarico dulci spirituoso. Atque adeo his etiam nihil aptius ad inducendas febres, quae sanguinis plenitudim debent natales. Ego certe plures novi juvenes literarum studiosos, qui delectati his dapibus & potibus spirituosis, accedente corporis refrigeratione, hanc incurrerunt febremOmnes autem recidivae febrium, quarum fundamentum inflammatio, admodum periculosae quin plerumque capitales. Quia enim corpus a priori morbo viribus exhaustum, maximeque partes quae passae tono adhuc privatae, ex facili iterum concipiunt inflammationem, quae primis non amplius obsecundat remediis. Accedit quod ipsi aegrotantes recidivam utplurimum parvi faciant & ob id Medicum serius in auxilium vocent, pharmaeorum pertaesi sint, quorum operatio languente naturae vigore minus praeterea est efficax. Quare declinandae summo studio recidivae, temperanter vivendum, corpus non nimiis cibis, multo minus spirituoforum potu aggravandum, nec motu aut animi affectibus exaestuandum, ne sanguis urgeatur in vasa ipsius transitui non dicata, ibique sabsistat. Vitanda quoque refrigeratio & potius exquisitum servandum regimen. Quam facile enim haec febris repetat cum vitae TI 3 itia vitae periculo, confirmatum habeo casu, qui novissime evenit. inciderat scilicet in synocham artifex ingeniosus ferrarius eademque graviter decubuerat, post quatuordecim tamen dies praeter exspectationem ad se redire videbatur, dormiebat & appetebat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
