Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 338
Unproofread scanNot analysed yet
)res, res, quod, ne cum damno effusius fieret, cautum est mixturis diaphoreticis &pulveribus nitrosis, nec non epithemate frontali Observatione III. descripto. Sic octavo die aestus deferbuit &sudor erupit copiosus, pulsus sedatior factus, urina sedimentum posuit &aeger successive convaluit. Epicrisis. Male hoc in casu omissa in principio venaesectio &pessime in corpore plethorico data volatilia cum regimine aestuoso, quibus facillime inflammatio in cerebro &faucibus conciliata. Neque ea propter quarto etiam die nociva fuit venaesectio, sed ad ayertendam inflammationem admodum proficua. Ad angustiam vero vasculorum laxandam &stagnationem sanguinis infaucibus discutiendam, epithema mature applicatum, cum internis diaphoreticis, utique egregium.