# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 338

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/338
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/338

) res, res, quod, ne cum damno effusius fieret, cautum est mixturis diaphoreticis & pulveribus nitrosis, nec non epithemate frontali Observatione III. descripto. Sic octavo die aestus deferbuit & sudor erupit copiosus, pulsus sedatior factus, urina sedimentum posuit & aeger successive convaluit. Epicrisis. Male hoc in casu omissa in principio venaesectio & pessime in corpore plethorico data volatilia cum regimine aestuoso, quibus facillime inflammatio in cerebro & faucibus conciliata. Neque ea propter quarto etiam die nociva fuit venaesectio, sed ad ayertendam inflammationem admodum proficua. Ad angustiam vero vasculorum laxandam & stagnationem sanguinis infaucibus discutiendam, epithema mature applicatum, cum internis diaphoreticis, utique egregium.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
