Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 34
Unproofread scanNot analysed yet
ENARRATIONES MORBORVM. OBSERVATIO. I. Incidit vir quinquaginta annorum, cholericus &in iram admodum proclivis, aestivo tempore in tertianam, quae per aliquot hebdomadum decursum perstitit, aegerque variis interea animi pathematibus, angore, cura; solicitudine, quin ira affectus, in paroxysmis subinde conatus ad vomendum persensit. Vocatus lin consilium Medicus, non alia exhibuit medicamenta, quam salia, arcanum quippe duplicatum, sal ammoniacum sal tartari, nitrum &id genus plura, &haec Sed quidem liberali admodum manu &repetitis dosibus. tantum abfuit, ut his, quantum vis diu usurpatis, febris fracta fuerit vehementia, ut potius symptomata magis increverint, angustiae praecordiorum cardialgicae imtensiores, facies admodum contracta, pallida &livida, extremorum etiam die vacuo refrigeratio, cum perpetuo ad tussim siccam stimulo, vomendi conatu, quin singultu, accesserint, &simulac quicquam, esculenta fuerint, sive potulenta, in ventriculum delatum, illico peius habuerit aeger. Nostrae hinc commissus medicationi, omnia salina seposuit, a vino quoque, licet eius potui antea assuetus, abstinuit &crebrius iuscula hausit ex pullo gallinaceo, cremore hordei &vitello ovorum, nec non decoctum florum chamomillae vulgaris. Exterius ante paroxysinum epigastrii regioni imposita est vesica speciebus emollientibus repleta, &alvo iniectus clyster ex lacte &manna, adiecto stimuli loco nitro &sale. Mitigatis autem hinc symptematibus, electuarium ex cortice chinae, iulepo rosarum, theriaca &nitro, intercalari die aliquoties modica dosi dedimus, tam salubri effectu, ut febris penitus discederet nec unquam rediret. Epicrisis. Notatu utique dignum est, salium, praestantis alias in intermittentibus virtutis, usum, tam male hoc in aegro cessisse, &inflammatoriam quasi in ventriculo adduxisse erosionem, pulluut hinc omnia illa quae afflixerunt insolita pathemata larint. Ratio tamen peculiaris huius effectus in procliviScilicet cholericae constitutionis erat corpus, aeger ad iram pronus &sub ipsa febre animi affectibus agitabatur. Jam vero nihil tam promte &celeriter ventriculum cum tenuibus intestinis spasmo afficit, dispositionem ad inflammationem ibi ingignit &bilem acrem ipsiusque effusionem causatur, quam ira, in subiecto praesertim plethorico.