# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 342-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/342-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/342-2

CAPVT. II. FEBRE ARDENTE NEC NON CHOLERICA. THESES PATHOLOGICAE. Ostra quidem aetate, omnes acutae & continuae febres, quae praecedente rigore, cum ingenti aestu, siti, anxietate & pulsuum celeritate junctae sunt, vulgo vocari solent ardentes, Germanis hitzige Fieber. Quin ipse artis parens, Hippocrates, omnium febrium originem, ex bile plus, minus, vitiosa & metaci deducit, nec sanguinearum, nec synocharum facit mentionem, sed in scriptis suis, febres fere omnes continuas, inflammatorias, item synochas, tam simplices, quam compositas, putridas quoque & malignas, appellat ardentes.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
