# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 343

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/343
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/343

Nihilominus tamen insignem inter has febres esse differentiam, luculenter omnino attenta observatio incursus, symptomatum & decursus singularum, nec non curandi ratio diversa, docent. Ardens febris Ardens itaque febris, Graeco nomine causus, stricte & quid proprie. proprie dicitur illa: quae cum ardente & igneo quasi calore totius corporis atque siti inextinguibili, lingua simul arida, fissa & nigra, juncta. Binos hos enim pathognomicos causi esse characteres, veteres volunt omnes, & ob id torridam Hippocrates etiam hanc febrem apellant atque urentem. lib. de affection. p. m. 167. ita succincte describit ardentem: calor fervidus, sitis fortis, lingua aspera ae nigra, color subbiliosus, & sputum hiliosum. Sed Aretaeus exactus historiarum morborum scriptor, Lib. II. cap. IV. hanc sistit pleniorem descriptionem: ignis passim acer & tenuis est, sed intus maxime spiritus tanquam ab igne calidus; aeris vehemens attractio, frigidi cupiditas, lingua arida, in labiis & cute squalor, algent extrema, lotium quam biliosissimum, insomnietas, arteriarum motus crebri, parvi, imbecilli, oculi puri, luculenti, subrubri, facies colorata. Quod si morbus ulterius crescit, omnia majora & saeviora fiunt. Arteriae minimis motibus & creberrimis agitantur, ignis aridissimus & acerrimus, mens delirat, neminem agnoscit, siticulosi fiunt, omnia frigida attrectare cupiunt, parietem, vestem, pavimentum, humorem. Manus frigent, sed palmae perquam calidae, ungues lividae, spiratio crebra est & roscidus humor circa frontem & jugula. §. III. Hae ardentes proprie sic dictae febres, multum differunt Differt ab ab aliis continuis. Nam in synocha, tam simplici, quam com- aliis contiposita & cacochymica, non tam acris & ingens calor est, neque tam inexhausta sitis, sed aestus mitior cum madore quodam.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
