# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 344

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/344

Synochae magis invadunt sanguine plenos, habitus laxioris, laute viventes idque potissimum tempore verno ac in regionibus temperatis; sed causi adoriuntur macilentos, biliosos, sensibiliores, generantur sub tempestate calida, sicca In ardiuturna & regnant maxime in locis calidioribus. dente porro, secus ac in aliis continuis, facies flavescit, vomitio, vel conatus vomendi cum fastidio ciborum adest, urina flammea, intensius bile tincta mingitur, & per alvum biliosa foetida multa exturbantur. Tum id quoque peculiare habent febres ardentes & quae a copia & acrimonia bilis subnascuntur, prae aliis continuis inflammatoriis, item sanguineis & malignis, ut diebus imparibus & circa tertium exacerbentur, paribus autem remissiores sint, id quod etiam observatur in tertianis continuis, cholericis, nec non in illis quas Veteres tritae ophyas dixere, quae tertio die sine horrore & rigore periodico exasperantur, qualis observatur in hemitritaeis sive semitertianis. Accedit, quod febres, quibus sanguinis puri, sive impuri copia, complicatur, saepius quarto statim die solvantur, sudore, vel haemorrhagia larga, sub facie rubicunda, quum ardentes demum circa septimum diem, post rigorem, vel criticum, sudore, vel symptomaticum, inflammatione ventriculi, duodeni & partium, ad quas biliarii ductus pertingunt, funesta, terminentur. Demum ratione curationis adest discrimen. Ardentes quippe potum frigidum, ceu praestantissimum auxilium ferunt, sed non ita aliae continuae & inflammatoriae, multominus malignae & putridae. Sanguinismissio in febribus a sanguine in non minimis vasis stagnante oriundis, item inflammatoriis, praesertim quae occupant partes & viscera sanguinea, summopere est necessaria; in ardentibus autem veris & exquisitis, eadem non opus, ut potius noceat. IV. Sed simplices ejusmodi & exquisitae ardentes febres, frequentissimae quidem fuerunt & sunt in Asia, Graecia, Aegypto ac italia, & ob id a priicis Medicinae parentibus, Hippocrate, Galeno, Aretaeo, fuse & accurate quoad prognosin & medicationem descriptae.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
