# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 345

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/345

In temperato autem nostro climate oppido sunt rarae, ac nonnisi a liberaliori potu vini spirituosi valde, aestate ardente, motu & exaestuatione impensiori animi corporisque & cohibita perspiratione, suscitantur. Nostro potius sub coelo & inter nostrates familiares magis ardentes sanguineae, sive synochae biliosae, item cholericae febres. Synochae autem biliosae nobis dicuntur illae, quae sine Sed frequeni ardens sunpraecedente singulari horrore ac rigore, cum magno ardore, guinea. siti, vigilia, anxietate & inquietudine, in corporibus sanguineo cholericis, copia sanguinis calidi & biliosi refertis, oriuntur & diebus imparibus, sen criticis, antecedente rigore quodam, terminantur in salutem, vel mortem. In salutem quidem solvuntur sudore, vel utplurimum haemorrhagia narium. Hae enim sunt ardentes illae, de quibus Hippocrates lib. I. epid. com. 2. notavit: omnes ex iis evasisse, quibus sanguis e naribus aut aliis viis effluxisset, reliquis, quibus id non Quando vero funestus eventus, deaccidisset, pereuntibus. sinunt vel in partium nobinorum, meningum maxime, pulmonum, ventriculi & intestinorum inflammationem lethalem, vel in lethalem syncopen, ob sanguinem in dextro cordis ventriculo collectum, stagnantem & demum congrumatum. VI. Alterum nostris familiare ardentis complicatae genus cho-Et cholerica febris lerica febris. Haec etiam intenso aestu, siti, angore & inquietudine aggreditur, sed cum vomitu, seu perpetuo conatu vomendi, dejectione biliosa & copiosa, extremorum frigore, ardore interno, & anxietate cardialgica jungitur. Sed merito etiam quae vel aeutissima cholerica haec febris distinguenda in acutissimam & minus acutam. In illa longe major est symptomatum vehementia, dejectiones biliosae, per superiora & inferiora copiosissimae, junctae cum cardialgia etiam syncoptica, & plerumque ante septimum diem necant vehementi ventriculi & intestini duodeni inflam(Hofsm. Syst. T. IV. ) flammatione, cujus indicia vehemens circa praecordia & fixus igneus ardor, cum extremorum refrigerio, summa inquietudo & anxietas, singultus & eructatio bilis & salivalis liquoris copiosa, icteritius faciei color, nec non facies cadaverosa, sic dicta Hippocratica. Nonnullae non adeo acutae, sed longius extrahuntur, ita tamen, ut subinde remissione, vel plane intermissione quadam interpolentur, & vel quotidie, vel tertio quovis die, cum vomitibus, anxietatibus & refrigeratione iterum exacerbentur, merito ob id quotidianae, seu tertianae continuae, vocandae.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
