# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 346

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/346

Sed hae ipsae, uisi congruis cito succurratur auxiliis, in lentas febres perquam facile degenerant, & stomachi diuturna vitia, dolores pressorios, ructus, inflationes ob erosionem ventriculi, aut duodeni, a mordaci bilioso succo, vel superficietenus, vel profundius factam, inferunt. VII. Ad causas & generationem harum febrium quod attinet, illa quidem exquisite ardens, qua summo fervore & incendio, cum linguae siccitate & siti clamosa, tam partes internae, quam externae, uruntur & exsiccantur, causam non habet aliam, quam celerrimam sanguinis & humorum agitationem, per fibroso vasculosam totius corporis compagem, partim quoad minima vascula obstructam, partim spasmo tensam atque constrictam, sub quo motu attritivo solidorum ad fluida & fluidorum ad solida, intestinus partium sulphurearum quoque augescit, unde inflammatorius calor, fluidas difflans atque confumens & solidas siccans & adurens, enascitur. Hic vero aestus in corporibus sanguine & succis plenis, ob fibrarum mollitiem & laxitatem, lenior est atque remissior, ac febris emergit mitior ardens, minus exquisita, in qua non tam impensa cutis & faucium siccitas, neque etiam sitis adeo urgens. Et in illa ardentis specie, quam cholericam diximus, non tantum, ob partium salino sulphurearum in succis redundantiam, & minima nonnulla vascula angustata & obstructa, celerior est motio, verum etiam succus biliosus copiosius in hepa.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
