# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 349

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/349
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/349

si biliosus, ait, vomitus & distensie, adest fastidium, anxietas, virium labelactatio, tunc frigidae aquae cyathe duae vel tres propinandi sunt ad ventris adstrictionem; facile enim frigida in ventre incalescit Neque minus Galenus meth. mod.lib. IX. cap. V. praeter venaesectionem, potionem frigidam impense laudat, adjecta ratione, quia extinguis febrem & naturam robustum reddit, ut deinceps per alvum & sudorem expellat, quae noxia sunt. Idem sentit Celsus, lih. I.l. c. XII. si, inquiens, in summo incremento est morlus ardens, utique non ante diem quartum, magna siti accedente, frigida aqua copiose praestanda est, & ad satietatem danda, qua pro medicamento utuntur. Vbi factum est, multa vese operiendus, & collocandus, ut dormiat. Fereque post longam sutim & vigiliam, pst multam satietatem, post infractum calorem, plenus somnus venit, per quem ingens sudor effunditur idque praesentissimum auxilium est. Has tamen subnectit cautiones: sed in his tantum, in quibus praeter ardorem nulli delores, nullus praecirdiorum tumor, nihil prohibens, vel in pulmone, vel in faucibus, non ulcus, non defectio, non profluvium alvi fuit. Si quis vero in hujusmodi febre leniter tussit, is neque vehementer sitire debet, neque aquam frigidom bibere. Accedit Alpinus med. meth. lib. II. ita habens: in continentibus febribus vehementer aestuosis, Medici omnes largum potum algil ae aquae exbibere suescum, quia calrem nativum sitis & calor cesset roboratur indeconcentras, ut statim inde totum corpus & aqua epota digeritur & plerumque largissimos sudores frigidae aquae potus suscitat, nonnunquam vomitus biliosi fiunt & aliquando per alvum copiosi humores profluunt & urinam copiosam excitat. Mirabile est, concludit, quomodo tale praesidium has febres expugnet; nam excretionibus, quas aqua suscitat, hae febres finiuntur. Idem auctor Aegyptiis hoc in usu, quin inter secreta fuisse de Med. Argypt. lib.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
