Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 350
Unproofread scanNot analysed yet
IV c. XV. tradit, aliqui, scribens, pro secreto habent synochas &ardentes febres, multam aquam anguriae (quae cucumeris species) aegrotis propinantes, sanare, si modo febricitantes ea multis diebus in cibo ac potu sola utantur. Alii tempore vehementioris aestus largius frigidam potandam concedunt, qua epota. agros multis pannis contegentes, sudorem procurant, qua non paucos audio ibi sanatos fuisse. III. Nec immerito tam magnifice de frigidae potu in ardentibus sensisse Veteres, uberius testatur &ratio &experientia. Nisi enim ventriculus, vel aliae internae partes jam vera inflamatione affectae, nec summa cum. extremorum frigore anxietas, neque etiam pulsuum contractio &sanguis deficiens adsit, utique, aqua bonae notae, subfrigida, non prorsus gelida, haustu, non simul &semel, lagiter tamen pota, egregie prodest. Nam frigus in humido aestuosum nimis partium sulphurearum &aetherearum in sanguine motum obtundit fibrasque remissiores adducit nimiumque distentis contractilitatem &elasticitatem justam reddit. Neque etiam afrigore noxa timenda, quia frigidum, successivis haustibus corpus subiens, a calore interno tepescit, qui humidus tepor ad relaxandas spasmo constrictas fibras &succos in minimis stagnantes expediendos &fluxiles reddendos, apprime proficuus, ut hinc sudor &urina copiosius fluant &alvus moveatur. Sed quum in septentrionalibus nostris regionibus admodum rarae. leves ejusmodi, purae &subtiles aquae, reperiantur, coctione &admixtione congruorum corrigendae utique. Ipse Hippocraerates aquam cum hordeo coctam jam in ardentibus laudat. Et Aretaeus aquam cumalacte mixtam in cholera commendat.