Latin
ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 352
Unproofread scanNot analysed yet
ET OBSERVATIONES CAVTELAE PRACTICAE. Sicut in curatione omnium acutarum febrium; ita maxime ardentium &quae ex inflammatione fiunt, tutissima &optima methodus est, per totius morbi decursum, placide &moderate procedere, omniaque quae a temperie &moderamine, quoad pharmaciam aeque ac diaetam ®imen, recedunt, evitare solicite. Egregium inprimis hanc in rem est Celsi lib. III. c. VII. monitum, ita habens: etiam amplo conclavi aeger tenendus est, quo multum &purum uerem trahere possit, neque multis vestimentis strangulandus, sed admodum levibus tantum velandus est. Possunt etiam super stomachum poni folia vitis in aquam frigidam tincta, ac ne nimia siti vexandus est. Moderatus quippe &aequalis calor, in febribus hisce, ad materiae morbificae correctionem, resolutionem &ex corpore difflationem, plus praestat, quam omnis, quanSed nihil vicissim perniciosius, tumvis pretiosa, medicina. quam fervido conclavi accendere, vel etiam abstinentia potus intendere, calorem immodicum, qui vires exsolvit, debitam vitiosi humoris a succis vitalibus se &excretionem impedit, &humidum ad expeditum sanguinis &humorum progressum &ad coarctata &repleta minima vasorum aperienda &relaxanda necessarium, absumit. Neque ea propter semper utilis, sed saepius nocivus, in aestuosis hisce febribus, frequens potuum calidorum &infusorum theiformium usus. Multo vero magis detrimentum procurant ea, quae calefaciunt, massam sanguinis commovent &positive sudorem movent. Deinceps non sine ratione Celeus l. c. commendat amplum conclave &aeris puri usuram. Nam sicuti subtilior &aetherea elastica in aere substantia, genuinum illud pabulum &fomentum est, quod virtutem vasorum elasticam vitalem systalticam &robur partium sustinet: ita aer multis humidis &pravis effluviis inquinatus &ob id vi elastica spoliatus, vel sanis, tanto vero magis infirmis corporibus, adversus est atque damnosus.