# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 353

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/353
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/353

Neque aliam subesse caussam arbitror, quod plurimi ex plebeiis, quorum natura ad vincendum morbum alias satis valens, in febribus acutis pereant, quam conclavia angusta, humilia, & haud raro nimis calefacta, in quibus, praesertim quando plures decumbunt, aër morbidus & tetris halitibus gravis est, quem continuo hauriunt. II. Natura etiam febrium continuarum medicatrix optima. Naturae motus atten. Igitur hujus motus cum cura attendendi ab artifice. Exsedendi. runt autem hi sese maxime per rigorem, qui ex medulla spinali, cum horroris & frigoris sensu, venit, & certis temporibus, diebus maxime imparibus, dimidio quarti, septimo, undecimo & decimo quarto, accidit. Est quippe hic rigor nonnisi affectio generis nervosi universi corporis spasmodica, qua sanguis & humores, ab exteriori corporis peripheria versus interiora, cor, cerebrum & vasa majora, cum quadam vehementia pelluntur, eaque propter extrema refriges cunt, interiora vero sangine nimis replentur & distenduntur, unde pulsus contractus est, pectus angitur faciesque cum vasis capitis turgescit. Quod si igitur post hunc rigorem, succi intus acti aequali renisu & auctiori cordis & arteriarum systole ad corporis superficiem repelluntur, saepius tota morbi & causae morbificae vis, uno impetu, per largum universi corporis sudorem, aut narium stillicidium, frangitur penitusque eliditur. Sic procedens rigor salutaris est, criticus ob id recte vocatus, post quem arteriarum ictus aequabiles fiunt & molles, circulus sanguinis debitus & vires cum somno redeunt. Sed ubi cordis & vasorum systaltica vis non tam valida est, ut appulsum sanguinem iterum (Hoffm. Syst. T. IV. ) rum extus agere possit, symptomaticus est rigor & malus. Tum enim nec corpus incalescit rursus, nec pulsus aequalis fit, nec sanguis per nares, nec sudor calidus universalis per poros, sed particularis & frigidus circa caput & collum, effertur, nec corpus cum animo reficitur, nec somnus redit. Sanguis potius intus in minimis vasis impactus subsistit, ac in cerebro phrenitidem & convulsiones, circa cor & pulmones, summam praecordiorum anxietatem, spirationem anhelosam, difficilem, viriumque ad animi usque deliquium dejectionem, facit, ut postea nono plerumque die, mors excipiat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
