# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 359

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/359
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/359

Quod autem frigida etiam sudorem movere possit, ratione non caret. Nam expansum nimis vasorum elaterem adducendo, tonum & robur ipsis restituit. Calorem fervidum restinguendo, impedit seri & lymphae coagulum, quod ipsis a forti calore induci albuminis ovi exemplo constat. Tenaces autem succi, minima vasculorum excretoriorum obstruentes, liberam evacuationem impediunt. Frigidum quoque aestuanti corpori immissum tepescit, tepidumque factum fluxilitatem humoribus conciliat & aridas exsuccas partes mollit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
