# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 36

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/36

Sitis autem sub frigore & horrore erat impensior, quam sub calore, & urina in paroxysmo rufa sine sedimento secedebat, quod tamen intermissionis die deponebat. Quum igitur aeger omnem penitus sanguiuis missionem respueret, ut exaestuationem & congestionem sanguinis ad caput omni modo praescinderem, operam dedi, eaque propter loco cerevisiae, quae crassior erat & lupulata nimis, ptisanam potui praebendam suasi, & in paroxysmo potionem temperantem, ex aquae florum acaciae, sambuci, tiliae, cardui benedicti ana unciis quatuor, pulveris nostri polychresti, bezoardici dicti drachmis duabus. temperantis nitrosi drachma, succi citri cochlearibus binis & sacchari uncia dimidia, cuius etiam per intervalla crebrius aliquot pro dosi cepit cochlearia. Declinante impetu, ad madorem eliciendum, infusum ex scordio & corticibus citri forbillavit, & extra paroxysmum pulverem ex lapidibus canerorum terra foliata tartari & nitro, cum sufficienti quanHis aliquandiu usurpatis, titate ptisanae, subinde assumsit. symptomata post nonum paroxysmum multum mitescebant Quare quum & urina multum crassae dimittebat materiae. aegrum duabus mannae unciis & salis polychresti drachmae dimidio, in iure carnis dissolutis, purgassem prius, ad fistendum paroxysinum electuarium antifebrile, consueta methodo & idoneo regimine exhibui. Quo, semel adhuc admodum leni insultu subsequente, febris penitus demum corpus deseruit, usurpatis postea aliquoties alternis diebus pilulis nostris balsamicis, cum pulvere salino aperitivo. Et ita perfecte cum fanitate sine recidiva in gratiam rediit aeger, & in hunc usque diem ad septuagesimum septimum annum sapus pervixit. Epicrises. I.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
