# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 363

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/363
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/363

Quare ego non facile spem abjicere soleo, in perniciosis etiam & inflammatoriis febribus, quando aegri multum sitiunt & copiose ingerunt liquida, sed commoda. In his enim magna vis, febres cum magno ardore junctas, sanandi. Nam fluxiles & dilutos reddunt spissos humores, qui obstructiones vasorum efficiendo, aestum augent liberamque exhalationem, tam in, quam extra corpus intercipiunt. Aridas quoque & nimis rigidas fibras molliendo, febrem efficiunt mitiorem & corpus disponunt ad excretionem. Nihilominus tamen prudenter etiam se gerat artifex in horum benignorum & innocentium remediorum usu, & caveat, ne febrem, quae naturae nedicatricis opus, quo auctiori sanguinis motu obstructiones & stases viscidorum succorum dissolvit, intempestivo refrigerantium potu, nimium deprimat. Nam in febribus minus aestuosis & corporibus phlegmaticis, diluentia liberalius data plus nocent, quam prosunt. Vbi vero aestus fervidus in sanguineo cholericis, & massa sanguinis copia partium sulphurearum referta, largior liquidorum potus, modo ventriculus eum subigere possit, non nocet, sed praestans est medicina. Nisi enim in his nimius calor sistatur, vires brevi exsolvit & lymphaticos humores incrassando ac coagulando, ipsam gangraenam partibus internis inducit. OBSERtized by Dis

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
