Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 365
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO Quum anno MDCLXXXIV. Mindae Westphalorum Me-Cholerica fedicinam factitarem, aestate sicca &praecalida regnante, Chi-bris potu friliarcha generosissimus incidit in febrem cholericam. In hacgida curata. miris torquebatur anxietatibus, inquietudine, interno aestu ac crebris dejectionibus, quae ita vires prosternebant, ut aliquoties animi plane deliquium incurreret. Nil proficiebant pulveres terrei absorbentes, cum momento theriacae coelestis, nil diascordium Fracastorii, nil emulsiones exdecocto avenaceo cum amygdalis, nihil etiam exterius linimenta spirituosa. Tertio potius die excretionum vehementia &virium lapsu ad ultima ventum esse videbatur. Tum aeger ob ardentem internum aestum enixe petiit haustum frigidae. Ego vero propinare renui, &suasi, ut decoctum hordei cum rasura corDiscedebam a summe debili &onu cervi tepide biberet. mnem fere salutis spem, irritis huc usque cunctis, abjiciebam. Sed quum post aliquot horas redirem, incredibilem &repentinam interea accidisse mutationem deprehendi. Neque enim amplius de anxietatibus, neque de tam magno virium lapsu, neque etiam de tanto interno aestu conquerebatur &pulsus quoque plenior &quietior micabat. Aeger autem me magnopere haec omnia admirantem alloquebatur &confitebatur: se ob sitim intolerandam sibi amplius temperare non potuisse, sed, sive mortem, sive salutem procuret, ebibisse primum vitrum majus unum frigida plenum a ministro porrectum &post dimidiam horam alterum, sicque mensuram aquae ingurgitasse. Inde se mox sensisse virium quandam refectionem, adstrictionis quasi sensum in ventriculo, aestus mitigationem &quietem, dejectiones moderatiores cutimque Nec male antea aridam &siccam nunc etiam madescere. cessit postea experimentum, sed aeger assumtis jusculis confortantibus, ex carnibus cum macere, vires mox iterum recepit &sic praeter omnium opinionem cito convaluit.