# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 367

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/367
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/367

Inde pathemata exacerbata, anxietas scilicet, inquietudo, aestus, vigilia, loquacitas nimia, cum alvi strictura, accesserunt etiam tormina in ventre & deglutitio facta admodum difficilis. Die quarto sanguis quidem ex utero fluxit, symptomata tamen non remiserunt, sed accessit potius, quum inscio Medico largum Semper autem vini haustum assumsisset, leve delirium. major mane, quam vesperi symptomatum fuit vehementia. Septimo die, praecedente horrore & rigore, animam agere videbatur, sub mente emota & respiratione cita anhelosa. Elapsis tamen aliquot horis, ad se rediit, corpus sudore diffluere coepit, & in cute, praesertim dorsi, comparuerunt maculae rubrae, quas petechias esse crediderunt. Ego nunc in auxilium vocatus, suasi, ut alvus per sex dies clausa duceretur clystere & mixturam ex aquis destillatis, cum aceto lapidibus cancrorum, mixtura simplici, mihi usitatam, propinavi. Hinc circa decimum quartum diem sensim remiserunt symptomata & ad naturalem statum visa redire omnia. Praeter spem autem haec valde lacuta & continua febris, mutata in tertianam intermittentem, quae solito typo solitisque symptomatibus infestavit, post quatuor tamen accessiones, purgatis decocto mannato & tamarindinato primis viis & usu pulverum antifebrilium usu, mox discessit. Quum etiam insequenti anno eadem haec femina, eodem tempore, iisdem symptomatibus iterum afficeretur, administrata sub initium venaesectione, adhibitis diluentibus potionibus & pulveribus salino-nitrosis cum clementer laxantibus, longe mitius decubuit, circa quartum diem febris in intermittentem concessit, mox pariter congruorum usu discussam. EpicriSaer. II. Cae. II. De febre ardente. Epicrisis. Taxandus merito venaesectionis in femina plethorica & vini potui assueta neglectus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
