# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 368

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/368
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/368

Notandus etiam vulgaris, admodum tamen perniciosus error practicus, quo primis statim diebus, liberali manu essentias bezoardicas & alexipharmacas porrigere suescunt morborum artifices, ad malignitatem, uti stolide putant, a corde pellendam. Haec enim, si sanguis redundat, aestum inflammatorium magis augent & febrem graviorem ac diuturniorem reddunt, quin, si alvus simul diutius clausa, sanguinem nimium resolvendo, exanthema pariunt. Ego quidem hanc febrem in principio fuisse tertianam arbitror, ob intermissam autem sanguinis missionem & data bezoardica, factam esse continuam ardentem, ac tandem decimo quarto die defervescentem, naturam & genium suum repetiisse. Nam alias continua prima periodo in intermittentem cedere solet, sed heic id tertia demum periodo factum, procul dubio & Medici & aegrotae culpa, quae in ipso etiam morbo vinum Id vero etiam notatu dignum, quod terhabuit in deliciis. tianae paroxysmi non diu durarint, siquidem per priorem morbum jam corpus a pravis succis satis liberatum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
