Latin
OBSERVATIO. IIX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 370
Unproofread scanNot analysed yet
Acceperat a Medico pulveres ex lapidibus cancrorum, tartaro vitriolato &nitro, sed ab eorum usu majora in prima regione persenserat incommoda. Hinc post tertiam accessionem me vocare jussit. Veni, aegram mire debilitatam &magnopere conquerentem offendi, quod nil neque ex medicamentis, neque alimentis retinere possit. Expensa igitur morbi natura &causa, vomitum, qui semper viridescens erat, a motu non tantum ventriculi, sed etiam ductuum biliariorum intensiori &spasmodico-convulsivo, componendum institui, &ob id liquorem meum anodynum mineralem, ternis singulis horis, ad decem guttas in dimidia uncia aquae florum tiliae frigidae exhibui. Sedata inde ventriculi subversione, dedi emulsionem &ptisanam, quam retinuit. Tertio die post redierunt quidem symptomata cum dejectionibus, sed longe mitiora fuerunt. Institi itaque diluentibus, emulsivis, liquoris anodyni &pulverum absorbentium leniter nitrosorum usu. Noluit tamen penitus discedere accessio febris. Hinc post nonum demum paroxysmum, descendi ad usum electuarii antifebrilis ex cortice chinae, floribus chamomillae, rob sambuci &sirupo acetositatis citri. Quod quidem ne fieret, clam dissuasit primus Medicus, ex eorum censu, qui chinae corticem frustra perhorrescunt, feliciter tamen sublata febris &aegra perfecte convaluit. EpicriRecte dicenda haec febris cholerica &quidem tertiana continua. In cujus curatione omnium maxime agendum id Medico, ut humores acres caustici, primis in viis hospitantes, cicurentur &obtundantur, simulatque ductuum biliariorum, nec non ventriculi motus spasmodico convulsivus, bilem continuo extundens, fistatur, quo vomitus &sedes compescantur. Sic tandem ad febrilem etiam motum coërcendum, sine damno perquam commode dari possunt specifica.