# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 371

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/371
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/371

CAPVT. III. FEBRE STOMACHICA INFLAM MATORIA. THESES PATHOLOGICAE. JAntur febres ardentes & acutae universales, ubi totum Ex inflam. matoriis corpus aequaliter magno aestu & ardore sicco afficitur, particulari. propter inflammatoriam, in minimis vasculis, vel obstructis, bus stomavel spasmo constrictis, stasin, cujus generis sunt descriptae mochica. do synochae & ardentes. Dantur vero etiam ardentes particulares, quae a certarum tantum partium, praesertim internarum & sensibilium, inflammatione oriuntur & magno cum dolore, ardore interno, aestu, ac functionum vitalium laesione stipantur, neque minus periculi alunt, quam quae universum corpus occupant. Has inter praecipua fere & frequens admodum, parum tamen a Medicis notata est illa, quae in ventriculi & intestinorum substantiam cadit, Veteribus Epiale & Lipeiria dicta. II. Est igitur stomachica febris, passio acuta, ardens & inflamma- Ejus defluitio. toria, oriunda ab inflammatione nervosae & membranaceae ven372 SECT. II. CAP. III. De febre stomachica inflammatoria. ventriculi substantiae, universum nervosarum partium systema afficiens & ob id admodum periculola. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
