Latin
CAPVT. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 372
Unproofread scanNot analysed yet
Symptomata, individui ipsius comites, è quibus, ceu pathognomonicis signis, cognoscitur, sunt, vehemens internum incendium, summa anxietas, dolor gravis tensivus in praecordiis, maximeque scrobiculi cordis regione, sitis magna, vigilia, inquietudo, corporis jactatio, extremorum refrigeratio, pulsus subdurus, contractus &frequens, vel etiam inaequalis, spiratio difficilis, creber conatus vomendi &doloris ad omnia assumta, maxime irritantia &medicamenta, exacerbatioHis etiam distinguitur ab aliis, quae in stomachum cadunt passionibus. In cardialgico quippe dolore, sive cardiaca Veterum passione, pariter quidem magna circa praecordia anxietas, dolor pressorius &acutus, usque ad dorsum pertingens, extremorum refrigeratio, assiduus ad vomendum stimulus corporisque inquietudo, sed in ventriculi regione ardor non tam impensus, nec tanta sitis &linguae ariditas, neque etiam pulsus tam celer &contractus, melius quoque ferre possunt ingesta tam alimenta, quam medicamenta; spasmo, quam inflammatione ventriculi affecti. Erosio dein stomachi, quae saepius biliosas febres, choleram morbum, item iracundiam, excipit, caret febre, non tam subito infestat, sed successive, per intervalla tantum ingravescit, neque dolore tam ardente stipatur &diutius trahitur. Quae autem in intestinis consistit inflammatio habet tormina circa umbilicalem magis regionem, cum crebris dejectionibus fecum spumosarum biliosarum, aut leviter cruentarum, aestus quoque totam corporis superficiem, cum pulsuum celeritate &magnitudine occupans, major est, ac si ventriculus inflammatus, ubi extrema, manus, pedes &nasus, magis frigescunt. Causa inflammati ventriculi est sanguinis stasis, non tam Secr. II. CAr. III. De febre flomachica inflammmoria. 373 in tubulis arteriosis &venosis, qui sanguinem ordinario vehunt, quam potius in lateralibus, qui ob angustiam diametri, non rubicundos sanguinis globulos, sed tantum tenuem lymphaticum humorem secundum naturam admittunt. Hinc etiam partis inflammatae rubedo derivanda.