Latin
CAPVT. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 374
Unproofread scanNot analysed yet
Idem accidit iis, qui variolis, morbillis, petechiis, purpura, podagra &scabie retropulsis decedunt, in quibus materia subtilis caustica ad nervosas ventriculi membranas relapsa, spasmum &constrictionem vehementem vasculorum inOpiata autem &ducit, sanguinis cursum sufflaminantem. narcotica, non alio modo, infirmos prae ertim &debiles, necant, quam quod motricibus nerveis fibris stuporem inferant sanguinisque progressum sic sistant. IIX. Pro differente tamen harum causarum indole &agendi potentia, differt quodammodo inflammatio gradu. Nimirum, quae a potu frigido corpori aestuanti ingesto, item a bile per iracundiam commota &copiosius in duodenum effusa suscitatur, mitioribus stipatur symptomatibus, non tam faclle necat, diutius trahitur &datis inter initia congruis remediis promtius obsecundat. Saeviora vero &periculosiora sunt pathemata, quae a venenis causticis, ab emeticis acrioribusque drasticis inferuntur &celeriter jugulant, nisi cito efficaEt omnium deterrima illa est incia opponantur praesidia. flammatio, quae senibus, infirmis, scorbuticis &diuturno moerore confectis, item in fine acutorum morborum accidit, ob succorum vitium inemendabile &magnam virium impotentiam, medicamentis non tam facile reparandam. Sed quando irrequieta est corporis jactatio, potus ingestus eructatur, singultuosa ventriculi &diaphragmatis convulsio accidit, animus deficit, facies comparet Hippocratica, pulSecr. II. CAp. III. De febre stomachica inflammatoria. 375 pulsus intermittens est, mens emovetur &artus convelluntur, funestum denunciant ex inflammatione sphacelosa facta eventum.