Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 376
Unproofread scanNot analysed yet
pia hausta. Horum enim ea est virtus, ut tenuia causticorum intima fibrarum penetrantia spicula obtundant, involvant &quasi inviscent, simulatque fibras rigidas &vasa coarctata laxent, sicque spasmos horridos, inflammationis, symptomatum graviorum ipsiusque mortis causas, sistant. Insuper haec ipsa, mole sua ventriculum ampliando, salutarem hunc simul exserunt effectum, ut motus peristalticus naturalis, a spasmorum rigore sufflaminatus, restituatur, stomachus ad vomitum permoveatur &cum hoc simul venenum dilutum iterum extundatur. Si a bile acri corrosiva, ut in cholera, metuenda est inflammatio, tunc terrea, absorbentia fixiora &inter haec maxime ossa &cornua philosophice, uti dicunt, praeparata, cum decoctis gelatinosis, uti pedum vituli &vervecis, gelatina cornu cervi, decoctum hordei, avenaceum, cum, vel sine lacte, item cum oleo amygdalarum dulcium, ex usu sunt. Quando porro ab iracundia vehementi obortus in ventriculo spasmus inflammationem minatur, nihil efficacius est pulvere absorbente nitroso, cum liquore anodyno alternatim dato, vel in aqua quadam antispasmodica, vel emulsione ex seminibus frigidis, aut papaveris albi. Postea composito spasmo, ad educendas biliosas sordes, accommodatissima rhabarbarina &passulata. §. III. Quae a retrocendente ex corporis superficie recrementitia acri materia, imminet, vel jam inducta ventriculi inflammatio, depellitur optime emulsionibus ex semine cardui Mariae, cardui benedicti, napi, quatuor frigidis majoribus, cum pulveribus bezoardicis. temperatis, quibus subinde nitrum cum momento camphorae addendum. Incomparabilem etiam his in casibus ad arcendas inflammationes efficaciam exserit, liquor noster anodynus mineralis, spasticas stricturas remittendo, &dolores sine virium sapsu, vel torpore, quod aliis sedantibus opiatis solenne, sed potius refectione, complacans. Inprimis egregie se gerit liquor hic, quatuor partibus, cum una parte spiritus bezoardici Bussi remixSecr. II. CAr. III. De febre stomachica inflammatoria. 377 remixtus &parvis dosibus crebrius oblatus, ac dum stricturam solvit sudoremque placidum movet, efficaciter materiam virulentam exanthematicam ab internis ad corporis superficiem agit.