# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 378

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/378
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/378

CAVTELAE ET OBSERVATIONES CLINICAE. Venaesectio certum quidem & efficax remedium in inflammationibus partium & viscerum, quae copioso sanguine referta; sed ubi partes nerveae ac fibrosae valde sunt, secundum Veteres frigidae dictae, cujus generis intestina, vesica & viae urinariae, quae vehementibus spasticis stricturis patent & uberiorem sanguinis affluxum non admittunt, vix usus ullus, sed potius damnum inde exspectandum. Ad declinandam autem ejusmodi inflammationem, si a dolore gravi colico & cardialgia, nec non post iram imminet, corpus valde est plethoricum, juvenile & vini potui assuetum, inter initia statim cum fructu admittenda sanguinis missio. II. Sic etiam cavendum est in periculoso hoc affectu ab omnibus sistentibus, anodynis & praesertim quae opium ingreditur. Nam haec, cum fudoriferis mixta, in principio quidem arcere possunt inflammationem, quam minantur atroces dolores ac spasmi. Verum si adest inflammatio & paullo diutius jam duravit, perniciosissima sunt & mortem, sphacelum inducendo, accelerant. Quin neque tunc liquor noster anodynus mineralis, longe tamen tutior opiatis, ex usu est, neque etiam ipsa nitrosa, quae alias in principio egregie resistunt inflammationt. §. III. Quemadmodum porro nihil aptius ad inducendam inflammationem frigido potu; sic etiam ad augendam si jam adest eandem, hoc nihil efficacius. Ob id etiam nitrum, quod liberalius sumtum admodum refrigerantis est naturae, refracta dosi tantum, cum demulcentibus, lacte, vel emulsionibus, repetita vice dare expedit. In gravi autem cardialgico dolore, quem perperam tractatum facile excipit inflammatio funeSE. II. CoP. III. De febre stomac hica inflammatoria. 372 funesta, solicite cavendum ab omnibus irritantibus, maxime emeticis, purgantibus, immo salibus sic dictis digestivis majori copia oblatis, quippe quae spasinum magis intendunt & malum exacerbant. Postiram quae Ira quoque gravis saepe funestae inflammationis mater facionda. quando mox post eam cibus, praesertim minus salubris & difficilioris digestionis, ingeritur, aut frigidus potus ingurgitatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
