Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 379
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc vero ubi accidit, ad arcendum malum in principio nihil conducibilius, quam elicere vomitum, non tamen per valida emetica, sed aquam tantum tepidam, cum oleis ac pinguibus mixtam, &largius potam. Sic novi quosdam post vehementem iram pessime habuisse &in propinquo fuisse inflammationem, usu tamen liquoris nostri anodyni, cum potu aquae tepidae, rejectos esse humores biliosos copiosissimos &morbum discussum. Sed de his aliisque in sontico hoc morbo tenendis, pluribus evolvi poterit dissertatio nostra, de inflammatione ventriculi.