# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 379-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/379-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/379-2

ENARRATIONES MORBORVM. OBSERVATIO. I. Canonicum novi Halberstadii, robustae constitutionis, Ex vomitorio aetate adhuc florentem, sub sanitate integerrima subito ac post iram incito lethali ventriculi inflammatione affectum. Quum enim flammatio inter rixas ac jurgia vehementissime excanduisset & paullo ventriculi post vinum spirituosum, quod vocant Sect, bibisset, insequen- lethalis. ti statim die habuit pessime. Incredibiles quippe circa praecordia dolores ipsum torserunt, cum mira angustia & vomendi conatu. Ardor quoque ipsum excruciavit stomachi & in ipso sensus fuit perquam molestus ac si inhaereret quippiam, quod exitum moliretur. Rogatum igitur a Medico consilium, qui promte vomitorium ex sulphure antimonii aurato dedit. Inde aeger ter vomuit valide quidem, sed sine levamine. Adaucta potius pathemata, pulsuum ictus parvi & fere imperceptibiles facti, frigidusque sudor malo omine erupit. Subsequuta mox mentis emotio, accesserunt convulBbb 3 ized by Goc Digi 380 Secr. II. Gae. III. De febre stomachica inflammatoria. vulsiones & intra decem horas excepit ipsa mors. Cadavere dissecto, in ventriculo visae maculae plures, nigrae partim, partim rubrae, quarum nonnullae altius in ipsa substantia constiterunt. Epicrisis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
