# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 379

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/379

Hoc vero ubi accidit, ad arcendum malum in principio nihil conducibilius, quam elicere vomitum, non tamen per valida emetica, sed aquam tantum tepidam, cum oleis ac pinguibus mixtam, & largius potam. Sic novi quosdam post vehementem iram pessime habuisse & in propinquo fuisse inflammationem, usu tamen liquoris nostri anodyni, cum potu aquae tepidae, rejectos esse humores biliosos copiosissimos & morbum discussum. Sed de his aliisque in sontico hoc morbo tenendis, pluribus evolvi poterit dissertatio nostra, de inflammatione ventriculi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
