Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 38
Unproofread scanNot analysed yet
Notabatur praeterea circa ventriculi regionem tumor, ingesta omnia vomitu reddebantur, anxietas erat lvix toleranda, pulsus etiam extra paroxysmi tempus celer, urina non semper eadem, interdum crassa cum sedimento, interdum flava tenuis, nonnunquam plane rufescens, &clystere iniecto, alvus copiosa mucida, foetida &biliosa dimirtebat. Epicrisis cum curatione. Est haec febris tertiana duplex, cum metu inflammationis ventriculi, quam imminentem maximae anxietates, perpetuae stomachi subversiones, alvi constipatio, pulsus continuo celer &tumor ventriculi haud dubie praesagiunt. Nec levis notae error in medicatione commissus fuit, quod non modo emeticum in febre tanto aestu &angore stipata oblatum, sed &ante sufficientem materiae febrilis correctionem &primarum viarum expurgationem paroxysmus praemature primum cortice chinae depulsus, &repetens postea, pilulis ex floribus salis ammoniaci, eminentius adstringente virtute praeditis, oppugnatus. Vt igitur inducta hinc noxa praescinderetur ipsaque febris persanaretur, hoc modo medicationem aggressus sum. In infuso theiformi ex scordii manipulo, florum chamomillae vulgaris, summitatum millefolii ana pugillis quatuor, seminis foeniculi uncia dimidia, exhibui liquorem anodynum cum elixirio stomachali. Deinde ad potum ordinarium commendavi decoctum rasurae cornu tervi cum radice scorzonerae, cum quo quandoque propinatus hic pulvis: Recipe pulveris Marchion. drachma, lapidum cancrorum, nitri depurati ana drachma dimidia, pulveris castorei grana X. M. F. Pulvis D. S. Pulver auf etliche mahl. Postea sal absynthii cum succo citri oblatum. Exterius vero cataplasma, quod habebat florum sambuci, chamomillae vulgaris, Romanae, salviae, hormini, anethi singulorum pugillos sex, herbae menthae crispae manipulum, nucis moschatae, caryophyllorum, cardamomi, semmis foeniculi ana unciam femis, redactis omnibus cum fermento panis, spiritu vini &aceto rosaceo in formam cataplasmatis, calide ventriculi regioni ventriculi appositi. Quo per universum corpus fudor obortus &anxietas cum vomitu cessavit, ac mitiori quoque sensim facto febris impetu, tandem electuario ex cortice chinae, floribus chamomillae &sirupo acetositatis citri, morbus feliciter persanatus.