# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 380

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/380
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/380

Quantum valeat ira vehemens ad concitandos in ventriculi regione spasmos, haec uberius docet historia. Inprimis hunc animi affectum excipit utplurimum gravis in illa regione compressio, in qua pylorus ac duodenum situm haQuin ipse hic spasmus haud raro ad ductus usque bibent. liarios propagatur, ac ut bilis effusio in duodenum impediatur & ipsa succis reaffundatur, facit. Hinc non infrequens observatio, iracundiae succedere icterum, cui Sylvius iam recte non aperientia, sed anodyna & sopientia opponere suadet. Dum vero ira sursum etiam bilem trudit, os semper amaro sapore plenum, & constricto validius pyloro, vomendi fit conatus. Quum igitur tanta spasmorum post iram vehementia; ipsa sana ratio dictitat, vomitoria convenire plane non, eo quod teneras ventriculi fibri las magis irritant & spasmos augendo ad inflammationem pandunt viam. Mors autem tam subita in nostro, non tam inflammationi, ceu causae proximae, adscribenda videtur, quam potius spasmo violentiori, qui totum systema nervorum & vasorum convellens, liquidi nervei influxum in cordis musculos etiam sufflaminavit ita, vt quatuor mortem novissime antecedentibus horis, vix pulsationis vestigium fuerit observandum. Illa igitur intoleranda anxietas, quae tam vehementem ventriculi spasmum excipit, non tantum nervosarum partium praeternaturali constrictioni, verum maxime nimiae d stensioni dextri cordis ventriculi & arteriae pulmonalis a nimium congesto sanguine debetur. Quod enim dolor est, a male affectis & distentis nervosis membranis, id anxius etiam ille sensus, quando vasa sanguinea, praesertim circa cor & pulmones, valide diducuntur & praeter naturam afficiuntur. Quum itaque nimia sanguinis copia, à spasmo ex partibus inferioribus ad ipsum cor eiusque cameSecr. II. Car. III. De febre stomachica inflammatoria. 381 cameram & auriculam dextram compellatur, ab ipso quoque hoc spasmo liquidi nervei sufficiens in machinam hanc motoriam, omnes vitales totius corporis humores circumagentem, influxus impediatur ac intercipiatur, quam facile intelligi potest mortis causa, quae subinde tam subito, sine praecedente sphacelatione, venenum assumtum sequitur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
