Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 381
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO II. Balneator quidam ultra sortem, ut genius horum homi-Ventriculi inflammatio num, sciolus, feminae tertianae laboranti propinarat antimonii ex vitro anvitrum in substantia ad octo grana. Aegra assumto hoc, accetimenii. dente febre frequentissime vomuit, discedente tamen febre vomitus etiam &deiectio iterum constitit, sed restitit virium lapsus ingens. Redeunte tertio die febre eiusque comite indivulso frigore, vomitus quoque &purgatio repetiit, summo cum dolore in scrobiculi cordis regione &anxietate tantum non intoleranda. Remiserunt haec tamen iterum defervescente febre. Quum vero tertia fieret febris accessio, denuo etiam accessit vomitus &comitem habuit dolorem flomachi omnium acerbissimum &qui suprema instare non obscure significavit. Nec vana fuit suspicio. Paullo enim post summa inquietudo, extremorum frigus, animi defectio, artuum convulsio ac postremo mors ipsa miseram seminam occuparunt. Apertum cadaver, inflammatam ostendit inferiorem ventriculi partem, maculis rubris &nigris passim, tam in duodeno, quam annexis intestinis, comparentibus. Et quod magis mirandum, virulentus vitri antimonii pulvis inhaerebat adhuc tunicae crustaceae, vt vel manibus mortis causa posset tangi. Epicrisis. Similis fere est observatio, quam consignavit Blosius, de puella quinque annorum, quae assumto croco metallorum, vehementissime vomuit &convulsionibus demum periit, in qua ventriculus angustus &contractus repertus, ut vix ovum magnitudine aequaret &vesicula fellea praeter morem turgida. 382 Secr. II. CAr. III. De febre stomuchicae inflummatoria. da. In nostra vero observatione perquam dignum, quod vitri antimonii, virulenta spasticas stricturas excitans facultas conquieverit, accedente in paroxysmo aestu &febris fine, &quod vicissim frigore rursus ingruente recruduerit &effectum vehementer vomitorium exseruerit.